- PORTIUS Licinius
- PORTIUS Liciniusvertus poeta, scriptor epigram matum. Gellius, l. 17. c. 21. Portius autem Licinius serius Poeticam Romaecoepisse dicit in his versibus:Poenicô bellô secundô, Musa pinnatô graduIntulit se bellicosam in Romuli gentem feram.Etsi enim rudia quaedam initia Poeseos Latinae fuerint, mox a primo bello Punico, ut ex iis fabulis, quas Livius Andronicus, et haud longe post eum Cn. Naevius populo dedisse constat, videtur tamen hic Portius vel Porcus Licinius, ob illustre in crementum, quod mox sumpserit bellô Punicô secundô, eô praesertim tempore eius initium statuere. Quo etiam respexit Horat. l. 2. ep. 1. v. 161. ubi de Populo Romano scribit:Serus enim Graecis admovit acumina chartis,Et post Punica bella quietus, quaerere coepit,Quid Sophocles, quid Thespis, et aeschylus utileferrent.Huius Licinii meminit idem Gellius, l. 19. c. 9. ubi quosdam eius versus producit. nobili prosapiâ apud Romanos ortum putat Gyraldus, de Hist. Poet. Dial. 10. Torrentius vero Comment. ad Horat. Libertum a Porciorum aliquo manumissum. Vide et Licinius. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.